A TEA Technology Class by John Wren

Video

A TEST button that will take us to DPReview

Text

Annus iam octavus et octogesimus est quum maiores nostri novam in hac orbis terra rem publicam pepererunt, quam libertatis in condicione conceptam rationi illi dedicarunt qua omnes homines natura aequales esse censemus. Nunc vero magno suscepto bello civili nos experimur, haecne res publica vel alia, eodem modo concepta eodem dedicata, diu possit permanere.

Eo in bello acerrime pugnatum est in hoc ipso campo, quo nos convenimus; convenimus autem huc, ut in planitiei parte aliqua tranquillum illis pararemus portum, qui, ut viveret haec res publica, vitam hoc loco profuderunt; quod nos facere et aequum est et iustum.

Verum hunc locum, si altius rem spectaverimus, nec inaugurare nec dedicare nec consecrare nos possumus; quem illi ipsi viri fortissimi, qui hic dimicarunt, sive mortui sunt sive superstites, tanta consecrarunt sanctitate, ut nos nec addere quicquam nec demere possimus; nos enim quod hic dicimus, neque multum attendet posteritas neque diu recordabitur: illi quod hic gesserunt, nulla unquam obscurabit oblivio.

Quo magis nostrum, qui vivimus, est ei nos operi perficiendo tradere totos, quod illi tam praeclare propagarunt; nostrum, inquam, est huic tanto muneri, quod reliquum videmus, fungendo nos dedere, ut ab his, quos honoramus mortuos, maiore discamus pietate eam amplecti causam, qua in defendenda illi hic morientes pietatem praestiterunt summam; ut magno id animo statuamus, ne mortem illi frustra oppetiverint; ut beneficio Dei haec natio libertate reviviscat; ut denique res publica popularis, quae et a populo et pro populo administretur, ex orbe terrae ne tollatur.

Planes I have Flown

Made with Adobe Slate

Make your words and images move.

Get Slate

Report Abuse

If you feel that this video content violates the Adobe Terms of Use, you may report this content by filling out this quick form.

To report a Copyright Violation, please follow Section 17 in the Terms of Use.