Sub Oceanō By DoLce Feenaghty and MADDIE Cayer

In oceanō sunt viae tabernārum. In unā hārum viārum est taberna Sebastianī. Sebastianus est cancer ē fabulā cui titulus est Parvā Syrenā. In tabernā eius sunt margaritae, lineae, et alīa ornamenta pulchra.

Taberna Sebastianī

Kevinus est pistris quī in viā sub oceanō natat. Alius pistris, cui nomen est Brucus, quoque in illā viā natat cum multīs aliīs pistribus. Kevinus ante tabernam consistit. Cuius taberna est? Sebastianī est. Kevinus ad illam tabernam adit.

Kevinus

Sebastianus clamat : “Pistris! Quod hōrum ornanmentōrum tu vīs?”

Kevinus respondet: “Nescio. Sed volo aliquid pulchrum amicae meae.” Kevinus anulum gemmātum videt et ā mensā sūmit.

Sebastianus: “Hic anulus est pulcher.” Brucus, quī quoque in viā ante tabernam Sebastianī est, verba Sebastianī audit. Brucus ad tabernam natat.

Brucus

Brucus: “Ita, anulus est pulcher. Ego volo hunc anulum.”

Sebastianus respondet: “Hic anulus centum sestertiīs constat.”

Kevinus: “Sed Sebatiane! Ego volo emere hunc anulum amicae meae, Magdalenae.”

Brucus: “Quid? Nomen amicae meae quoque est Magdalena.”

Sebastianus: “Quis anulum vult?”

Kevinus et Brucus: “Tace!”

Kevinus (ad Brucum): “Quid est cognomen amicae tuae?” Brucus nōn respondet, sed sē vertit ad Sebastianum. “Nonne pretium huius anulī centum sestertiī est?”

Sebastianus respondet: “Ita, sed nōnāgīntā sestertiī accipiō.”

Kevinus: “Bruce, quid est cognomen amicae tuae?” Brucus rūrsus nullum verbum respondet, sed Sebastianum interrogat: “Kevinus tibi dat tantum centum sestertiī. Ego, autem, tibi do nōn centum tantum, sed centum et decem! Visne mihi dare anulum?”

Kevinus ex sacculō suō centum sestertiōs tantum sūmit.

Kevinus (ad Sebastianum): “Nolī Brucum audīre, Sebastiane! Is nōn habet tantam pecuniam. Immo, ego habeo centum sestertiōs. Nonne satis est?”

Sebastianus (ad Brucum): “Num illōs sestertiōs habet?” Brucus nōn respondet.

Kevinus: “Responde, Bruce! Sebastianus tē interrogat.”

Sebastianus Brucum rūrsus interrogat: “Num illōs sestertiōs habet?”

Brucus īratus respondet: “Minimē. Nōnaginta tantum sestertiōs habeo.”

Sebastianus: “Kevine, anulus est tuus!”

Kevinus: “Gratias maximas, Sebastiane.” Kevinus ad Sebastianum nōn spectat, sed ad Brucum. Sebastianus nōn respondet, sed centum sestertiōs accipit, et anulum Kevinō vendit.

Kevinus sē vertit ad Brucum: “Quid est cognomen amicae tuae?” Brucus oculōs vertit ē Kevinō.

Brucus: “Est Brona.” Kevinus nōn respondet, quia cognomen amicae suae est quoque est Brona.

Brucus ā Kevinō sē vertit, et līnea margarītārum digitō mōnstrat. Sebastianum interrogat: “Quid est pretium huius lineae margarītārum?”

Kevinus: “Bruce…”

Brucus: “Quid?”

Kevinus: “Cognomen amicae meae quoque est Brona.”

Bruce sē vertit ad Kevinum: “Quid!”

______________________________________________________

Kevinus ē tabernā exit et in viā currit (natat) procul ā Brucō. Nunc Kevinus sōlus est, et in oculīs eius lacrimae sunt.

Kevinus: “Cūr? Cūr est Magdalena amica eius neque mea? Ego amo Magdalenam. Brucus nōn amāt Magdalenam tantus quantus eam amo.”

Kevinus lacrimat

The End

Credits:

Created with images by PublicDomainPictures - "below beneath blue"

Report Abuse

If you feel that this video content violates the Adobe Terms of Use, you may report this content by filling out this quick form.

To report a Copyright Violation, please follow Section 17 in the Terms of Use.